monumenta.ch > Plinius > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 134
{XLVII} ex eadem gente M. Crassus negabat locupletem esse nisi qui reditu annuo legionem tueri posset. in agris HS MM possedit Quiritium post Sullam divitissimus, nec fuit satis nisi totum Parthorum usurpasset aurum; atque ut memoriam quidem opum occupaverit - iuvat enim insectari inexplebilem istam habendi cupidinem -: multos postea cognovimus servitute liberaos opulentiores, pariterque tres Claudii principatu paulo ante Callistum, Pallantem, Narcissum.